라틴어 문장 검색

Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diversissimas spargebat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 13:1)
Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:16)
Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt.
(카이사르, 아프리카 전기 2:7)
Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum.
(카이사르, 아프리카 전기 21:5)
Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M.
(카이사르, 아프리카 전기 44:4)
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장1)
aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:3)
non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:2)
si clementior, mutilum probabimus marem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:2)
Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:1)
Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:2)
Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:4)
supplicationum dies Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장4)
et cum luminibus extinctis decessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 31장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION